Sunt autem, Oxonienses, et alii pro quibus Omnipotentem deprecari possimus. Mensis enim Ianuarii dies iam quintus decimus lucescit; qui dies quamquam non omnibus candidus laetitiam tamen nonnullis haud minimam adferre debet. Nam annus unus elapsus est ab illo die quo Benedictus papa eius nominis sextus decimus, advocatis beata Maria et beato Iohanne Henrico, huius ecclesiae quondam Vicario, Ordinariatum ut vocant erexit. Quem vero pontificem, in Anglia peregrinantem, hos apices somniantes non visitasse, virum doctissimum a doctis non esse receptum, virum erga Dei Genetricem tam pium in hac eiusdem ecclesia locum orandi non invenisse, virum scriptis beati Iohannis Henrici inter primos eruditum, eius altare, eius ambonem, non vidisse – dico aperte – admodum doleo. Fingite, Academici, pontificem porticum illam appropinquare per quam beatus Iohannes Henricus hanc aedem precaturus contionaturus litaturus saepe ingressus est; porticum dico iuxta mentem archiepiscopi illius aedificatam qui nomine suo martyrii sui LAUDes designavit, cuius porticus locum summum rite coronata Deipara Virgo tenet. Columnas idem papa agnovisset quales salomoniacas nuncupatas Iohannes Laurentius circa altare clavigeri discipuli in colle Vaticano eisdem fere annis ponebat quibus hunc imaginem hanc porticum has columnas, pignora duco populi Christiani in unitatem coniuncti, alma Academia Oxonii erigendas curavit. Quae vero facta sunt in aevo cum oecumenico tum Mariano quo tempore Roma et Cantuaria paene inter se osculatae sunt; quo aevo Catholicae Ecclesiae gubernacula summus ille pontifex et Urbanus et doctus tenebat cuius auspiciis vates quidem Polonicus, vir ipso Flacco minime indignus, Virginis “teretes pedum suras non humilem lambere Cynthiam” canere non dedignatus est.Legetque illud omnibus.
Psalm 25 Reflections
3 hours ago
No comments:
Post a Comment